- BACTRA
- BACTRAtrorum, Bactrum ctiam Plinio, l. 6. c. 16. Bagdasan, reste Castaldô, urbs Bactrianae regionis caput, ad Bactrum fluv. Horum Virg. meminit Georg. l. 2. v. 136.Sed neque Medorum silvae, ditissimaterra,Nec pulcher Ganges, atque aurô turbidus HermusLaudibus Italiae certent, non Bactra, neque IndiTotaque thuriferis Panchata dives arenis.Ex quibus Poetae verbis apparet Bactrorum terram fuisse fecundissimam; Hinc Dionys. v. 734.------ Α᾿φνειῶν πόμα Βάκτρων.Ideoque Strab. l. 2. Πανφόρον eam vocat, et Plin. l. 18. c. 7. Tradunt in Bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula spicas nostras aequent. Et Qu. Curtius l. 7. c. 4. solum pingue vocat. Haec urbs, nunc a multis Termend dicitur; estque parvi momenti, prope montem Caucasum, 360. mill. pass. ab Alexandria Ariae, et 630. ab Antiochia Margianae in Ortum, Sanson. Urbs vero Badascian multis est Matacanda antiquorum, 300. mill. pass. a Bactris, in Occasum distans. Eadem Zuriaspa alias, quas perperam duas fecit urbes Ptolemaeus, nempe vetus illud nomen, hoc recens. Salmas. ubi supra, p. 1175. Sed de Bactro amne altum, apud Veteres silentium. Inter flumina certe, quae Bactrianam intersecant vel adluunt, nullum hôc nomine eidem Ptolemaeo recenletur. Zariaspen vocat fluvium illum. Ζαρίασυομ; aliis Ζαριάσπην: a quo urbi postea nomen datum. Idem ibid. ubi, ex Plinio haud recte interpuncto, errorem ortum ostendit p. 985.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.